Olim erant maritus et uxor qui meastissimi erant quod nulli liberi ab eis geniti erant. In parva casa cum parva fenestra habitabant. Per fenestram pulchrum hortum videre poterant.Hortus florum, frugum et holerum plenus erat. Ille hortus autem male magae erat, et magnus murus hortum sapiebat. Nemo ad holera colligenda in hortum intrare ausus est. Quodam die, uxor rapa formosa in horto provenientia vidit. Maxime esuriens, ait „Fer, marite mihi rapa. Certe magna non tam mala est ut paucis rapis irascatur.” Maritus rapa surripuit ex uxori dedit. Rapa bona erant, et uxor plura rapa cupiebat. Maritus iterum profectus est ut rapa surriperet. At, dum maritus rapa colligit, maga pervenit. „Ecce fur!” clamavit maga, „Te criminis paenitebit!”
„Me paenitet,” respondit maritus, „uxor mea esurit, neque quidquam cibi nobis est. Mei miserere, quaeso.” Maga, paulo seadata, ait „omnia rapa quae cupis tecum ferre potes, sed hoc postulo: filiam mox genueritis, et filia mihi a te danda erit.” Maritus ita timebat ut statim annueret.
Maga filiam nuper natam eduxit. Memor raporum surreptorum, maga puellae nomen Rapunzellam dedit. Rapunzella pulcherrima puella erat, sed maga crudelis erat. Rapunzellam in alto turri sine ianuis inclusit. Cum maga in turrim intrare vellet, clamavit:
Rapunzella, Rapunzella, demitte comam
Ut scalas aureas scandere possim!
Rapunzellae enim perlonga coma aurea erat. Magam audiens, Rapunzella comam demittebat. Deinde maga comam scandebat ut Rapunzellam videret. Rapunzella magam non amabat, sed timens parebat.
Quondam die eques iuvenis apud turrim equitans Rapunzellam in turri vidit. Pulchritudine Rapunzellae ictus, eam statim adamavit. „Quo modo in turrim intrare possim?” miratus est eques. En, dum eqes putat, maga advenit. Equite post arborem latente, maga turrim appropinquavit et clamavit:
Rapunzella, Rapunzella, demitte comam
Ut scalas aureas scandere possim!
Hoc viso, equites consilium cepit. Postero mane, sub turrim equitans, magna voce clamavit:
Rapunzella, Rapunzella, demitte comam
Ut scalas aureas scandere possim!
Et Rapunzella statim comam demisit. Eques comam scandit ut turrim intraret. Equitem videns, Rapunzella maxime timuit, virum enim numquam prius viderat. Eques autem tam amicus erat ut mox Rapunzella timoris obliviseretur. Eques a Rapunzella quaesivit ut ei nuberet. „Tibi equidem nubere volo, neque possum. Captiva in turri sum” lacrimavit Rapunzella. „Scalas faciam ut de turri descendere possis,” respondit eques, „et, dum scalas facio, quotidie te visitabo.” Tum eques exiit ut scalas facere inciperet.
Rapunzella laetissima erat, et dies ad scalas perficiendas appropinquabat. At quodam die, non putans, magam rogavit cur tanto gravior equite esset. Maga clamavit „Eques? Qui eques? Num me fefellisti?” „Minime, vero,” negavit Rapunzella, sed maga intellexit. Comam Rapunzellae totondit et eam emisit. „Si umquam te videbo, te necabo,”monuit maga. Illo die maga sola in turri mansit. Eques pervenit, clamans „Scalae factae sunt, Rapunzella! Exire possumus!” Eques, magam videns, stupuit. „Exibis, neque cum Rapunzella,” ridit maga, miserum equitem per fenestram expellens. Eques in rosetum cecidit, et oculi a spinis puncti sunt. Caecus miserque, eques ab turri abiit claudicans.
Multos annos errabat eques, semper Rapunzellae amissae lacrimans. Caecitas eum mendicum fecit, sed pauci eum iuvabant. Per silvam errans, eques virginem lacrimantem audivit. „Cur lacrimas? Maesta es?” rogavit, „Maestus quoque sum. Amorem et oculos amisi.” Virgo subito subito osculata est – en, Rapunzella erat! Praeterea, cum Rapunzella oculos osculata est, sensus videndi equiti restiturus est! Rapunzella statim equiti nupsit, et feliciter posthac habitabant. Et illa est fabula Rapunzellae.
SZÓTÁR
amitto, -misi, missus (3): elküld
annuo, annui (3): int, biccent, jelt ad
caecitas,-atis, f.: vakság
caecus, -a, -um: vak
claudico (1): sántít, biceg
colligo, college, collectus (3): összegyűjt
crimen,criminis,n.: vád, szemrehányás
fallo, fefelli, falsus (3): elbuktat, átv. megtéveszt
frux, frugis,f.: gyümölcs
gigno, gignere,genui,genitus (3): nemz, szül, teremt
ico, ici, ictus (3): megüt
incipio, -cepi, -ceptus (3): hozzákezd valamihez
irascor, iratus sum (3): megharagszik valakire
iuvo (1): segít
lateo, -ui (2): rejtőzik
maestus,-a,-um: szomorú, bánatos
maga,-ae,f.: boszorkány
maritus,-i,m.: férj
memor, memoris: valamire emlékező
misereo, miserui, misereor (2): könyörül valakin, irgalmaz valakinek
nubo, nupsi, nuptus (3): összeházasodnak
nuper: az imént, nemrég
obliviscor, oblitus sum (3): elfelejt
osculor (1): megcsókol
saepio, -si, saeptus (4): bekerít, elkerít, körbevesz
rapum,-i,n.: répa
paeniteo,-ui, paeniturus (2): kedvetlenséget vagy elégedetlenséget okoz
perficio, -feci, -fectus (3): elvégez, végrehajt
posthac: ezentúl, mostantól kezdve
postulo (1): követel
praeterea: továbbá, ezután
prius: előbb, korábban
restituo,-onis,f.: helyreállítás
rosetum,-i,n.: rózsabokor
scalae,-arum,f.: létra, lépcső
scando, -di, scansus (3): felmászni
sedo (1): lecsendesít, lenyugtat
sensus,-us,m.: érzék, öntudat, érzelem
spina,-ae,f.: tüske, tövis
tondeo, totondi, tonsus (2): nyír, lenyír
turris,-is,f.: torony
virgo,-inis,f.: hajadon
Megjegyzések
Megjegyzés küldése